- NEMERUM
- NEMERUMlocus Locrorum Ozolorum, in Achaia, ubi Hesiodus occisus est, a Ctimeno et Antipho, Ganyctoris filiis, quod ipsum, super imminuto sororis pudore, immerito licet, suspectum haberent. Cuius cadaver, in mare deiectum, cum a delphinorum grege ad Rhium et Molycriam deportatum, a Locris, hinc forte apud Rhium conventum sollennem agentibus, vero agnitum esset, interfectis sceleris auctoribus, ibidem, ubi caedes facta suerat, sepultum est, Solon in VII. Sapientûm Convivio apud Plut.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.